Latin
184
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 184
Unproofread scanNot analysed yet
Distinguuntur porro his differentijs calorum, duo genera morborum, unam est, quod, propterenquòd insit partibus ἔμφυτον calorem habentibus, qui hecti cus dicitur morbus, quod genus licet nonnunquam propulfari poßit remedijs, detrimentum tamen &quod amißum est humoris, reparari nullo modo potest. Alter est calor temperaementi seu complexionis carnosarum partium, qui depulso morbo reparabilis est. Quin etiam sanitates gradibus differunt, respectu huius ἀρχεγόνυ calidi &humidi. Iud enim si temperatißimum fuerit, perfectißimam constituit sanitatem, quam graeci nominant συεξιαν, ut quae respectu causarum morbificarum maximè sit ἀπαθης habitus. Inferior hoc esthabitus, quem medici appellant ἔ ξριν ὑγιεινὴν, vulgaris scilicet &mediocris sanitas, quae minus resistit morbis. Tertia est caduca, &procliuis in morbum sanitas, quam neutram &κατὰ χέσιν appellant. Vna atque eadem plastica facultas est omnium, qui etiam una species animae, sed materiae seminalis &menstrui humoris differunt temperamen tis (ex elementis enim concretum quiddam uterque humor est) quem ex sanguine instrumento spermaticorum uasorum generari necesse est. Sanitas autem partium, in quibus est ἀρχέγονον calidum &humidum, cum morbo carnosarum partium simul esse potest, non enim contrariè pugnant cum sint in diuersis primis subiectis. Ac praeterea contentorum morbi, ut sanguinis &spirituum morbi, non etiam simul coafficiunt καθ ἔξιν solidas partes, ut diaria, aut putrida febris, non nist κατὰ χέσιν cor afficit, ut calor contra naturam cordis, quodammodo symptoma sit harum febrium, morbo ipso existente in spiritibus, aut humoribus, qui morbus, causa sit febris, id est, caloris in corde contra naturam, tanquam symptomatis cuiusdam, tametsi morbus etiam, alterius morbi poßit esse causa, &simul duo poßint aut plures esse morbi.