Latin
202
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 202
Unproofread scanNot analysed yet
In massa autem chylidissimiles inesse par tes materiae, ex ipsis generatis humoribus manifestum est, nota autem sunt humorum generatorum discrimina. Et secundum has differentias, ciborum quoque &alimentorum, quibus generatur chylus, describuntur discrimina. Sed haec omnia, ad uiuum resecare (ut dicitur) non est praesentis instituti, hoc enim dumtaxat uolumus nobis concedi, tanquam principium quoddam propositae demonstrationis, primum scilicet &ἄμεσον generationis sanguinis subiectum essechylum. In describendis porro causis rerum naturalium confideranda sunt immediata &ἀκρότατα αιτια ut quidnam sit, ex quo primo generetur sanguis, &quodnam primum sit ipsius efficiens. Complexu plurium causarum, quodque genus causae, differentium secundum prius &posterius, quodammodo constituitur, ut sol, &Homo, causa efficiens hominis dicuntur esse, &Homo non immediata est, sed semen: &semen propter plasticam facultatem, plastica autem facultas, non propter aliud dicitur generare. Et hoc est quod Aristo: admonet libro. 2. Physicorum. Δεῖ δʼ ἀεὶ τὸ αιτιον ἑκάσου τὸ ἀκρόσατον ξκτεῖν. Quod de Efficiente, idipsum de materiali quoque causa, &reliquis intelligi oportet, quoniam ut inquit Aristo: lib. 11. Metaphy: Δεῖ τὰ ἐγγύτατα αἶτια λέγειν. τὶς ὖ ὕλη; μὴ πὺρ ἢ γὴ, ἀλλὰ τὴν ἰδιίαν. Πεξι μὸν οὖν τὰς ρυσικὰς οὐσίας καὶ γεννητὰς ἀνάγκε οὕτως μετιναι ετις μέτεισιν ὀρθῶς. In Effi cientibus autem, respectu eorum, quae fiunt, &alterantur, necessarius est Contactus, sine quo, ut Arista: scribit libro priore de ortu &interitu, nulla potest esse actio, &passio. Diò, inquit Aristo: lib. 6 Metaphyi συαπίφυκον, ὐδον πάσει αὐτλνῳʼ αὐτοῦ, ut necesse sit omnem facultatem. mutantem aliquit.