Latin
203
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 203
Unproofread scanNot analysed yet
esse in ulio quodam, quatenus sit Aliud, siquidem Physica διύναμις omnis sit ἀρχν μεταβολῆς εἰ ἄλλῳ, ἤ ἄλλο. Acquisito enim habitu potentia desinit agendi &patiendi. Quin etiam Efficientium seu agentium discrimen illud internoscendum quoad nimirum quaedam, ut ὁμοειδu, efficiunt aliquid sibi simile in specie, ut si ignis, generat ignem, aut homo hominem, aut si caro generet ex sanguine carnem, aut os, speciem osseam. Alia sunt &dicuntur Efficientia κατʼ ὐτελέχειαν, ut quando agentis forma à specie effectus discrepat, ut si sol. ignem generet, aut coelesti uirtute metalla, aut bestiolae quaedam, uel stirpes generantur, aut si chylus generetur auentriculo, aut sanguis fi generetur à uenis. Huiusmodi agentia, quidam ippellant, aequiuoca. In Efficientibus κατʼ ὐτελέχειαν. omnino perfectius eius secundum substantiam erit quiddam Efficiens quàm effectus ipsi, quoad uidelicet principalis, &non instrumentalis fuerit causa generati effectus. Quo ingenere, Efficiens nobilius &perfectius quiddam erit essentia effectus, ut Coelum est, respectu caducarum substantiarum, &creaturae oines, respectu creatoris, &substantiae, respectu accidentium. In Efficientibus &Effectis quoad genere substantiae continentur, aut οκοειδῆ, aut ομογονῆ quaedam erunt quod Efficit, &quod Efficitur. Omnino enim necesse est ut substantia efficiens causa sit sub stantiae. Quoad uerò Effectus sunt accidentia, tum necesse non est ut effieiens, respectu effectus, aut oμociδiς, aut ὁμεγονὲς quiddam existat. Vt ut anima, efficiens causa adolescentis corporis, ipsa tamen expers incrementi est, cùm uidelicet quantitate nulla sis praedita. Et Coium qualitates in his inferioribus uarias generans ipsum tamen prorsus nullis huiusimodi qualitatibus estpraeditum, ut hac ratione secundum genus, idem Efficiens, &patiens quidpiam non fit dicendum. Aut si interdum genus sit idem, non tamen species eadem erit, ut si quid siccari dicatur calore, cùm tamen siccitas &calor differant specie. Quod dicimus Aristo: lib. Metaphy: his expreßit uerbis. iδιον τῆς οὗσίας ἐκ τούτων λαβεῖν ἐσὶν, ὅτι αὐάγκη προῦπάρχειν ἀεὶ ἑτέραν οὐσίαν οὐτελεχείαοῦσαν ἢ ποιεῖ, οἷον, ξῶον, εἰ γίνεται ξῶον.