Latin
212
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 212
Unproofread scanNot analysed yet
Ratione autem διοιηήσιως, &non γενίσεωs, Hepar principatum habere respectu uenarum, &cor, respectu arteriarum, nescilicet nullum principium uenae &arteriae habere, &omnino esse ἄναρχα uideantur, ut nimirum sine principio sint, quoad uasa haec considerentur ratione substatiae suae, sed quoad respectu usus &energaae, non seipsis esse, sed à principio quodam nexa uideantur esse. Ergo non à se habent uenae quod ex chylo ge nerant sanguinem, sed carni iocinoris hanc facultatem transscribunt, &quod efficiunt arteriae, idipsum cordi acceptum referant necesse est, siquidem Galeno habenda sit fides, qui Vasorum illorum ἐπίῤῥυτον δύναμιν esse statuit. Haec autem quàm uera &consentanea sint, paulo diligentius considerabimus. Supra ostendimus, quod propriae actiones &energaae, proprias potentias sequantur, &quὸd δυνάμεν scu potentiae, ὀικται substantiarum sint propriae, quoniam δυνάμας, substantijs suis tanquam subiectis, definiumtur ἐκ προσθέσεως, ut propria παθη definirisolent. Energia propria uentriculi est, generare chylum. Proficiscitur Bnergia haec a propria uentriculi potentia, ut potentiae huius causa sit substantia ipsius uentriculi, aut potius subiectum sit, cuius causa sit forma ipsius substantialis, stquidem compositum omne est subiectum naturale, ut propter partes has componentes, uel agere, uel pati aliquid poßit res na turalis. Caro, facit ex sanguine carnem potentia propris carnis, quae ut propriumaθos, differt à substantia carnis. Vna est subiecti ὑσiα, sed potentiae, aut propria πάθι mul.