Latin
213
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 213
Unproofread scanNot analysed yet
ta insunt, ut potentia uentriculi est, qua non modò conficit cibum, sed qua appetere ipsum etiam poßit, &qua item poßit ipsosatiari. Et carnis potentia una est, qua generet ex sanguine carnem, item, qua, ut instrumento, flecti &porrigi ipsi poßint articuli κατʼ οντελέχεαν, Ventriculus, sed ut oμοε δες, Caro, Agens &Efficiens dicitur esse. In substantijs animati corporis numerantur, uenae &arteriae. Quamobrem necesse est ut earum quoque propriae quaedam sint potentiae, &potentiarum energia, si non frustra in corpore esse dicantur. Caeterum δυνάμις seu potentias à quibus proficiscitur Actio, bifariam distinguit Gal in ἐμφύτοηε scilicet. i. naturales &ἐπιῤῥύτους, id est, ab alio quodam prin cipio influentes, ut quo modò qualitas Animalis spiritus dicitur influerein Neruos, aut a corde uis &potentia pul sus influit in Arterias. Quodnam discrimen sit δυν ἀμεων seu potentiarum illarum docet Galenus libro primo de Affectis locis, ut nimirum ρυσικὴ δύναμις, sit σύμφυτος ἀἰτίατς ἐνεργίας, sed ψυχικῆς ἐὐεργεῖας causa sit ἐπίῤῥυτος ἀπ ἀρχῆς τινος ἀιτία, Vt nerui seipsis non sunt instrumentum sentiendi, fi non influat in eos qualitas spiritus Animalis. Et ἐπίῤῥυτος quidem δύθαμις diffunditur, ut subiectum ipsius nihil ad Energaam conferat, sedunâ cum subiecto eiusque substantia: per quam, instar luminis in pellucido tran sit, energeam praestat, quemadmodum lumen. non sine pellucido afficit oculos. Non enim ἐπίῤρυτος δύναμις tanquam per canalem aqua perfluit, ut canalis nullam uim ad agendum aliquid, ratione eius quod perfluit, habeat, sed ut quod perstuit non fine illo, quod penetrat, uim habeat ad energra geae praestationem, ut autor est Galenus in libro περὶΓλήθυς.