Latin
214
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 214
Unproofread scanNot analysed yet
Quo manifestum est quantum referat ad sensum, uel motum praestandum, aut ad exercendum pulsum, quomodo affecti aut temperati sint nerui, aut qua temperatione praedita sint arteriae, ut opus suum secundum naturam praestare queant. Nam tales δυνάμεις, δι ὅλων σεριῶν σωμάτων δινω na0i, ut praedicto libro scribit Galenus. Et harum quidem Δαυάμεων, ἀρχαὶ ψνχικαὶ, &non ρυσικαὶ dicuntur esse. Naturalis autem facultas est, cuius principium non est extra subiectum, siquidem Natura (ut liquet ipsius definitione) prin cipium constituens ipsum subiectum, alio enim modo, Natura, &alio, Anima, dicitur esse principium, cum externo motus principio poßit uacareres naturalis, interno autem nullo modo poßit, quo non tamen moueat: sed etiam mobile existat. Hactenas quomodo differant in corpore animalis ἔμφυτος &ἐπίῤῥυτος δύbαμις ostendimus, cui subijciemus etiam duplicem significationem Δυνάμεωs ex Aristo. libro (Metaphysicae. Vna enim est &dicitur ονεργστικὴ, quàm sic definit Aristo: ut sit ἀρχὴ μεταβολῆς, οὐ ἄλλιρ Ἰ ἄλ λo. Alia uerò sit, παθητικὴ, nmpe καρχὴ τοῦ ταθεν ἡ οὐ αὐτῷ τῷ Πάσοητι μεταβολῆς παθητικῆς ὑπʼ ἄλλου, ἡ ἄλλε. Ex his quae diximus. liquet, ἔμρυτορ, seu ρυσικὴν hanc Αμναμιν, de qua in praesentia loquamur, non παθητικὴν: sed duntaxat ποιυτικὴν esse, ut αἱματο ποιητικὴν, χυλο ποικτικὴν, quae utrum Venoso generi, an carni locinoris sit adscribenda, deinceps confiderabimus. Potentia sanguifica, seu δύναμις αἱματοποιοτικὴ, cùm sit genere Alteratrix, seu Αλλοιωτική, Naturalem, seu ἐμρυτον esse, &non ἐπ ἐῤρυτον, confitendum est Galeno, qui ex professo defendit inomnibus Animatis partibus, quatuor inesse facultates Naturales (quae sunt omnibus ut opinor notae) è quarum numaro una sit Alteratrix contentorum facultas, qualem, respectu cibi in chylum mutationis, alteratricem uentriculo, &chyli respectu mutationis in sanguinem, Venoso generi adscribimus. At ambiguè &meonstanter Galenum loqui de sanguifica facultate nemini dubium est, ut qui insexto libro de placitis Hippoc.