Latin
219
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 219
Unproofread scanNot analysed yet
Hactenus ueris rationibus, freti quoque autoritate Galeni, ostendimus, duplicem δραστιηὴν seu ποικτικὴν δλύναμιν esse in uentriculo, &in uenis, quarum una in uentriculo chylus generatur, sed in uenis generetur sanguis ἀλλοιωτικῆ ipsarum δινάμει, quae propria sit &naturalis facultas horum organorum, &non ipsis aliunde affluat, qualis δύύαμις in Neruis, uel Arterijs, ratione pulsus, inesse dicitur. Vt autem extra uentriculum alimenta non uertuntur in chylum, ita extra uenas, chylus non permuta tur in sanguinem, &quòd utraque Efficientia horum organorum naturali ipsorum facultati sit adscribenda, satis superque liquere arbitror. Attrahere enimchylum ad se, &uenas mesaraicas, &nonnullas etiam Arterias, ex intestinis &uentriculo pro confesso habetur apud anatomicos. Sed utrum ipsae sanguinem ex eo generent, certum Galeno non est, non tamen a nobis: sed etiam à se ipso dissentiente, Galenus, cum Vesalio, absurdum esse censent, si opinetur quis posse fieri, ut albicans &membraneum corpus rubeum &sanguineum humorem poßit generare, alioqui enim alteratos humores alterantibus corporibus colore similes esse, ut chylum, uentriculo, spervia. uenis, &testiculis genitalibus, &omnino nutriri nullam partem corporis, si qui nutrit humor, non similis colore fiat nutrito corpori, ut quod à carne alteratur, simile colore fit carni, &quod a membrana aut neruo, aßimilatur colore illis, ut nutrimenta nutritis corporibus omnino similia sint colorib. &substantia. Derogant uenis hoc argununto sangui sicam facultatem, quod ipsum quàm absurdum sit &alienum à Physicis rationibus, &uulgò etiam notit rebus, paucis declarabo. Duplicem efficientiam paulo ante adscripsimus uentriculo, &uenis, unam, quoad κατʼ οὐτιλέχειαν uentriculus efficiens causa sit chyli.