Latin
220
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 220
Unproofread scanNot analysed yet
qua necesse non est, ut effectus, colore similis sit efficienti, aut qua sanguis eundem habeat colorem quam habent uenae, sed accidit, ut interdum discrepent coloribus, aut ut nonnunquam eosdem habeant colores, siquidem non fuerit ομοειδος efficient. Nam κατʼ οὐτελέχειαν agens, nonnunquam (ut supra quodam postulato Physico planum fecimus) non modo non ὁμοειδῆ, sed neομογονu quidem producit effecta. Non enim Efficientis διύύαμις suo colore efficax est ad producendum aliquid. sed proprietate suae substantia alterat patiens corpus secundum qualitates primas quarum temperatione &naxtura deinde proueniunt qualitates secundae, in quibus sunt etiam colores, qui nullam uim habent ad alterandum quicquam, cùm ijs nihil, praeter oculos affici poßit, ut in ipsis excitetur energea uidendi. Quemadmodum ergo absurdum &futile est dictu (autore Galeno libro secundo Me thodicurandi) si dicat quis colorem uentriculi in causa esse. ut benè, aut malè concoquat cibum, ita stultum &ineptum sit, si quis ad scribat uenis etiam ratione coloris, efficaciam generandi sanguinis, &alterandi chylum in rubeum bumorem, quòd uidelicet color efficientis, non producat colorem patientis, ex neceßitate, sed quod patientis alterationibus generari colores accidat, ut alias etiam secundas qua litates prouenire his alterationib. contingit. Quamobrem autem nutrientes humores, coloribus, alijsque qualitatibus nutritis corporibus aßimilentur, nulla alia est causa quàm quòd inhis Agens, &patiens, sintομοειδῆ.