Latin
221
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 221
Unproofread scanNot analysed yet
Vt si uentriculus, aut uenae nutrimenta, suae substantiae aßimilent, qua ratione necesse est, ut alteratus humor alteranti corpori colore similis efficiatur, quatamen alteratione Sanguifica facultas non derogatur uenosis corporibus, quandoquidem non eadem alteratione è chylo faciant sanguinem, &sanguine permutato in spermaticum humorem, nutriantur Hoc uno falso &uano nutrimentum sibi aßimilando. argumento seducti, fenestram (ut dicitur) his aperuerunt erroribus, ut propter colorem rubeum sanguinis) facultatem sanguificam adscriberent carni locinoris, quae ipsa quoque rubeat, &propter colorem hunc, hepatis generari echylo rubentem sanguinem constante. Huius carnis facultatem communicari etiam uenis, inquit Galenus, ut ἐπίρῥυτον, quod ipsum tamen alienum à uero esse Vesalius scribit libro. 3. cap. 5. suae Anatomiae, inuehens in Galenum acerbius. Potentia ἔμφυτος seu naturalis inseparabilis est à sua substantia, cui inest ut subiecto, cum sit ipsius proprium πάθος. At supra ostensum fuit, uenas, &arterias nasci. antequam caro locinoris, aut cordis generentur. Quòd si prior sit γρνέσει earum substantia, necesse est ut ipsis quoque uisit ἔμρυχος διώναμις, quandoquidem simul sint, &simuldesinant esse. Quamobrem liquet barum substantias ipsas per se principia esse, &non à principio quodam nexas, &Arterias per se facultate sanguifica praeditas esse (quum nonnullae etiam in Mensenterio chylum sugant, quem postea in sanguinem conuertant) &à corde non nisi pulsati lem facultatem in ipsas influentem accipiant, quae pulsatio faciat non ad generandum, sed ad perficiendum &refrigerandum sanguinem, ut aliàs etiam locinoris caro ad id ipsum facere uidetur, &non ut generetur sanguis in ipsa carne. Negat Aristoteles carnem locinoris respectu uenarum, esse dęxoειδis quiddam, quòd ex ipsa non enascantur.