Latin
226
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 226
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeso autem eos, qui Hepar ut ἀρχοειctes quoddam organon defendunt, &ei αἱματοποιητικὴν δύναμιν adscribunt, ut modum nobis exponant, quo uentriculus, intestina, omentum ipsum, denique uenae ipsae meseraicae, nutriantur; si in uenis meseraicis sanguis non sit, sed chylus duntaxat, quem ad se pertrahant è uentriculo &intestinis suctu quodam. At chylo nutriri nullam partem cor poris manifestum est. Etenim ijsdem humoribus partes similares nutriri. quibus generatae sint, autores sunt Aristot. &Galenus. Sed generari aut spermatieo humore, aut sanguineo, omnes partes Animalis sanguinei, constat inter omnes, ut impoßibile sit. partes modo dictas, chylo perse nutriri. Explodenda igitur Galeni opinio est: qua statuit uentriculum ut chylosatietur. ita eodem ipsum quoque nutriri, &multò magis, quòd alibi scribit tantum sanguine ipsum nutriri, quem deferant ad ipsum uenae quaedam ex caua propagatae, dissentiens à Vesalio ex diametro. Deinde à pri mo ortu quaero, sanguine, anchylo nutritus fuerit uentriculus? Constat autem dum foetus continetur in utero, ut ipsum foetum ita quoque uentriculum ipsius augeri &adolescere sanguine. Nam adolescere, sine nutritione, nihil potest. Nutriebatur ergo tum sanguine, cùm expers alimentorum uentriculus nullum eo tempore conficeret chylum. Quo perspicitur sanguinem nutrimentum esse uentriculi, &non chylum, quum chylus immediatè in spermaticum humorem mutari nequeat (qui προσιxὴs materia est nutritionis spermaticarum partium) &idem chylus à uentriculoetiam permutari sanguinea substantia nequeat, ut qui duntaxat χυλοποιητικὸς &non etiam αἱματοποιητικὸς existat. In his symplegadibus opinionum &errorum uersans Vesalius, summus Anatomicus, temere reprehendit eos tanquam Sophistas libro. 5. capite tertio suae Anatomiae, quiquaerant, quo nam succo nutriatur uentriculus? Chylo ne, an sanguine, an utroque.