Latin
227
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 227
Unproofread scanNot analysed yet
Quam o poriam cùm ipse dissol uerenequeat, eo quòd censet meseraicas non sanguificare, huius controuersiae arbitrum &διαιτυπὴν hac reprehensi one confitetur se non posse esse manifestis absurdis constri ctus. De nutritione autem uentriculi loquens, quam inconsentanea scribat, facile exhis ipsius uerbis deprehenditur: quae sic habent. Quandoquidem beneficio illarum facultatum, quas uentriculus de reliquis partibus communes adipiscitur proprium sibi nutrimentum ex uenis allicitur, retinet, elaborat, &si quid superfluum ipsi fuerit, à se reijcit. Non quaeritur Vesali, an aliquo, aut, an proprio succo nutriatur uentriculus, sed quali, chylone, an sanguine? Proprius uentriculisuccus est, quam efficit, chylus ipse, si co proprio nutrietur, tum chylus ipsius nutrimentum erit. Quo cum plenißimè se satiet &infarciat, antequam redundans traijciatur in uenas, quid opus est ei uenarum ministerio, ut ab illis accipiat, quo tamen propter redundantiam ipsius uenae participent? Secundum Vesalium igitur, uentriculus frustra committit uenis meseraicis, quod mox ipsis tanquam suum, iterum cripit &quasi reposcit. At quod uentriculo restituunt uenae, sanguis ex chylo generatus, non erit, quandoquidem (autore Vesalio) sanguis non generetur ui &efficatia meseraicarum uenarum, &praeterea sanguis proprius uentriculi non sit, sed communi humor. quo coetera omnia (&non tantum uentriculus) nutriatur. Nihil ergo habebit, quo ex isto Labyrintho sese extricet Vesalius, ut omnino sit aliud, quemadmodum alicubi inquit Galenus, ἀρπάζειν, &aliud sit διεικνύεν τοὺς λόγους. Quomodo autem ὀικείοις, &non ἀλλοτέιοις λόγοις demonstrandum sit, Aristoteles in Analyticis docet, tametst ipse etiam hallucinans interdum falsa, falsis &alienis demonstrat principijs. Sed humanum est falli, errare, decipi.