Latin
238
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 238
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ut caro etiam si separata à reliquo corpore, amittit σαρκοποικτικὴν suam δύναμιν, ob id tamen non sequitur ut σωρκοποιυτικὴ non sit iμρυτος δύναμις ipsius carnis, tametsi eam praestare non poßit sine accretione, &συνιχεία qua corpori toti est adnata quaedam pars, à se enim caro &non à corpore habet ut ex nutrimento faciat carnem, quamuis corpus totum sit, sine quo non poßit ex sanguine generare carnem. Plaerumque autem (ut supra est dictum) decipimur, ut causam, sine qua non, principalem causam existimemus esse. Quare non sequitur, si mesaraeum, sanguinem generare non poßit, nisi quoad est cum uena portae &locinore coniunctum &continuatum corpus, ut ob id meseraicae à grandioribus uenis, tanquam principijs influentem hanc accipiant facultatem. Nam quod per se habet quidpiam, id necesse non est ut ab alio accipiat, presertim cum ratione substantiae nullum fit inter uenas maiores &minores discrimen, quare nec potentiarum discrimenerit. Et ut postremae partes causae &x principia non sunt primarum grandiorum partium, neque γονέσεως, neque διοικήσεως. ita quoque primae, postremarum non erunt, sed similibus naturis preditis partibus utrisque: similes quoque δύναμεις ποιυτικαὶ sunt insitae. caro autem locinoris, &uenae ipsae (quae non propagantur tamen è Hepate, pro eo utuidetur Galeno. sed ut scribit Aristot. in ipsum Hepar inseruntur, &caua uena item non nisi ramis quibusdam duobus cum Hepate communicet ipsi insertis, &caudex cauae sit extra Hepar, ut Vesalio etiam, contra Galenum sentienti non uideatur ex Hepate nasci caua uena) cùm non sint eiusdem Naturae &substantiae (differunt enim materia, &forma) quoniam caro ipsa per se Hepatis non est ὑποδοχὴ sanguiniss, ed uena est per se ὑττοδοχύ sanguinis Quare sequitur.