Latin
239
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 239
Unproofread scanNot analysed yet
ut ἰδιότοητες etiam δανάμεων eaedem non stat in utrisque etiam, id ipsum affirmante Galeno quando scribit libro 6. de placitis Hippo: &Platonis αἱ τῶν ὐσιῶν ἰδιότητες, ὁικείας ἑαυταῖς καὶ τὰς τῶν δυνάμεων ἰδιότηταν ἔχουσι. Nec est quòd dicat aliquis (ut Aristoteles ipse) carnem cor dis, esse ὑποδοχὴν sanguinis. Nam quòd non sit, manifestum est, siquidem internae cordis cauitates uestitae sint uenosis quibusdam membranis, &caro cordis, ut aliae carnes, sanguine non nisi διροσοειδῶς in ipsis disperso nutriantur, multo autem suffuso, phlegmonibus afficiantur. Propria autem carnis cordis διύαμις est seu πάθος, ut pulsu perpetuo uibretur, quae pulsatio tamen nequaquam Sunt autem quaedam δανάμαις ἐμφύτωs in sit Arteriae. quae cum suis proprijs substantijs ἐμφύτωs insint, communicari nihilominus alij per Influentiam poßint. Vt, lux, in pellucido suum lumen diffundit, &Animalis spiritus qualitatis propria cerebri, se diffundit in Neruis, &uirtus uitalis cordis, se diffundit in Arterias. Has δυνάμεις ἐπιῤῥύτους appellamus. Communicatorum porrò Acciden tium duplex est Genus. Quaedam enim, ut Energiae, communicantur, ut sunt, quae fine motu &alttratione subiectis insunt, ut Animalis est &uitalis facultas, alia sunt, quae, ut πάθη quedam communicantur, ut si dicam sangui nem ρύσei esse frigidum, seq τῷ πάθει, esse calidum, ut calor sit &dicatur quoddam ἐπίκτητον &non ἐπιῤῥυτὸν respectu eius à quo calorem accipit. Vis autem pulsatilis ut Energeia cordis, non ἐπίκτκτορ sed ἐπίῤῥυτον quiddam isse esse dicitur respectu cordis à quo accipit istam energiam.