Latin
241
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 241
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum autem succus uitis non prius mutari potest in uini naturam quam ex racemo penetrarit in uuas, in quibus solis in est οινοποιτεκὴ διύναμιν, ita ex chylo nequit permutatio fieri in sanguinem, nist tractu uenarum subeat in nenas chylus quibus unicè uis haec inest ut poßint efficere sanguinem, ut non fit necesse prius chylum in fluere in uenas hepatis, ut illic generetur sanguinis substantia, &denuò per easdem refluere ut nutrimento sint partibus his, quae à mesaraeo uenas nutritias accipiunt, quo sanc modo Galenus contra Aristotelem disputans, negat humores iμiερyάστοης profluos, &refluos esse. Similis reprehensio in ipsum quoque cadit: si non nisi in hepatesanguinem fieri è thylo opinatur. Quam autem Galenus ipse sibi inconsentanea scribat de ortu uenae cauae, monstratum satis superque est à Vesalio, quae, ne molestus sim Lectori, omittenda esse censui, tametsi de sanguificatione non discrepet Vesalij à Galeni sententia. Est praeterea aliud quoddam Galeni at gumentum, quo principatum sanguificationis Hepati adscribit, quia uidelicet omnes scriptores, qui de sanguinis effectione aliquid scriptum reliquerint, initium fecerint do ctrina à locinoris natura, ut sine qua uenarum uis &substantia non poßit explicari (ut Neruorum, sine cerebro non poßit) quandoquidem omnes continuae &cohaerentes sint uenae, excipiente continuatas illas, Hepate, parte scilicet sima mesaraei omnes, &parte gibba cauae omnes cum ipsius caudice continuatas. Quae causa fit coniugij omnium uenarum in Liepate, supra non semel exposuimus. Non enim probatur illud, quòd ipsam Mepus scilicet sit officina generationis sanguinis, sed ut fiat eo elaboratior sanguis, &ut è uenis primis, in secundas esset sanguinis commoda transitio, &ut commodius excrementum biliosum ipsius expurgaretur, uesicula bilis ipsi commodè adhaerescente Hepatis simae parti. Sed quid respondebit quaeso Galenus, si quarto libro de usu partium scribere ipsum arguamus, quòd uidelicet non omnes mesaraei uenae connexae sint cum his quae ad uenam portae terminentur? At hoc loco omnes συνεχεῖς &continuatas esse scribit.