Latin
242
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 242
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut concedamus etiam omnes continuari uenas cum primis &secundis uenis quae ingrediantur in iecur, ob id tamen non sequitur, ut principium uenarum sit Hepar, eo modo quo est cerebrum neruorum, aut Arteriarum, cor, ut ἐπίῤῥυτον quandam δύναμιν accipiant à carne locinoris, non enim ut faciat, sed ut perficiat sanguinem lecur connectit utrumque genus uenarum. Deinde caro Hepatis &uenae ipsi insertae non sunt aliqud unum συμφύσει, quòd nimirum, propter tactum, actio, &paßio inter eas intercedat, alterando enim perficit sanguinem Hepar intercedentibus uenis, quae alteratio locum non habet ἐν τοῖς συμφυομενοις, ut incerebro, respectu neruorum, &in corde, respectu Arteriarum quoniam ut Aristo: inquit libro 6. Metaphy: ἡ συμπέροκον, οὐδὲν πάσχει αὐτὸ ὑφʼ αὐτοῦ. quibus ad hunc modum sehabentibus, necesse erit Hepar, ἀρχὴν τῶν φλεβῶν οὔτε γονἐσεως, οὕτε διοικήσεως ὑπάρχειν ἀλλὰ μόνον τῆν τελειώσεως, quod in praesentia contra Galenum nobis demonstrandum erat. Est ergo Hepar quoque ex causis, sine quibus non possunt uenae suum praestare officium, &sine quo non διδασκαλίαetiam sanguificationis traditur, ob id tamen non sequitur, ut sanguificationis Hepar sit pruiceps causa, qualem not causam substantiam ipsam uenarum esse dicirmus, &ipsarum substantiae insitam δύναμιν.