Latin
5
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 5
Unproofread scanNot analysed yet
Quae opinio multorum animos hodie sic imbuit, vt veritatem disciplinarum nulla re constare arbitrentur, quàm fallaci quadam &sophistica logodedalia, &hac persuasione, vt Euripides inquit: Αμαθέστατοι παῤ ὅχλοις μυσικώτατοι ἔναι δοκουσι, nempe vt Hippocrates alibi inquit: ἔχοντες παρ ὅχλους ρυάκας γλώσσας. Quoniam sophistae sunt, qui per omnem vitam nihil aliud agunt, quam vt procudant linguas &veritatis ac scientiae studio nullo teneantur. Quo maximè imitari videntur sophistae philosophos, qui vt philosophi vera, veris rationibus defendunt, ita sophistae verisimilibus, falsa proposita propugnant: nam secundum Aristotelem οἱ σοφισαὶ τὸ ἀὑτὸ χημα ὑποδυονταιτ φιλοσόφῳ. Itaque cauto lectori, praesertim hoc tempore nostio, danda est opera, ne fallacibus argumentis sophistarum, qui hodie plurimi sunt circumueniantur.