Latin
6
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 6
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem in meipso sum expertus quanta illorum hominum sit impudentia &iniquitas, vt quando Petrus Ramus suas in Aristotelem animaduersiones contra me contumeliose propugnans, vanißimis argumentis stolidam suam audaciam scriptis libellis notam fecit phalerando ad imperitos lectores &ipsis illudendo inertißimis sophismatibus, vt quae nec manus nec pedes (vt vulgo dicitur) habeant. Idem nuper Genebrardus etiam scripto contra me libro contumeliosißimè suam mysterij de S. Trinitate summam ignorantiam &impietatem testatam fecit. Nam prae se ferens; taquam si errorem Trinitariorum oppugnaret, vt nequißimus praeuaricator, eorundem impietatem reuera astruit &propugnat. Scribit enim, quamuis pater in diuinis producat filium personaliter &essentialiter, quemadmodum Adamus genuerit filium suum Abelum, nihilominus, inquit, credendum nobis esse patrem &filium esse vnam singularißimam essentiam, quo nihil dictu absurdius est, siq uidem ui praedicato contineatur oppositum subiecti, quod Dialectici vocant oppositum τὸ τῷ προσκειμενῳ. Quis enim hanc orationem admittat?