Latin
51
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 51
Unproofread scanNot analysed yet
Proprium enim illud est animati corporis, ut uegetetur &adolescat. Quocirca nondum animatum, impoßibile est nutriri ipsum, &adolescere, ut si plastica generatio nondum fuerit finita, ut non animatum corpus erit, ita tempore illo nec uegetabitur, nec adolescet. Nonnulli autem sunt, qui dicunt, &sentiunt, prius uegetatrice anima, quàm sentiente &mouente informari corpus organicum animalis, quod quàm absurdum dictu sit, iam nunc demonstrabimus. Constat animam, ut incorpoream speciem seu ἐντελέχειαν nullis partib. esse diuiduam, &quid dam esse oλως ὅλον, pro eo ut omnis sit forma substantialis. Cùm enim expers sit materiae, &sit principium, compositum quiddam ex neceßitate non erit, alioqui enim, forma, &principium non esset, ut docet Aristot: lib. 6. Metaphysi: in fine libri. Quamobrem animae δυνάμεις simul omnes in corpore organico insunt, prius enim, &posterius Aristoteles, id est, τάξιν, negat esse in essentia formae substantialis. Quo modo enim posterior, ut sentiens, priori, ut uegetatrici inesset animae? Nam si ut perficiens, inest perfecto, ut materia sc. &forma una compositione constituetur anima, Aut plu res in eodem inerunt animae, ut Vegetatrice alia informentur organa, &sentiente alia, &item mouente alia, quib. omnibus ne fingi quidem absurdius aliquid poterit. Nam ut posteriore essentia anima prior aboleatur fieri haud po test, cùm posterior, sine priore nullo modo esse poßit. Quam obrem si Vegetatrice informetur corpus organicum, simul reliquis omnibus διυνάμεσι ipsum oportebit informari, nec temporibus, aut subiectis diuersis potentiae animae ipsius diuiduae erunt.