Latin
52
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 52
Unproofread scanNot analysed yet
Veruntamen propter organorum temporibus discrepantem usum, &eorundem imperfectam habitibus temperamentorum qualitatem, prius aliquid Vegetatrice anima uiuere dicimus, deinde, sentiente anima, &motrice, energaas quasdam posterius praestari, ut anima lis, postremò omnium, energias quasdam ipsius speciei proprias, posse praestari, quo ipsum undiquaque animal perfectum esse declaratur, ut quae sunt Equi aut Hominis propria, aut nunc, quod natum est, aut progressu temporis si operari. aut praestare officia poßit. Itaque diuersis temporibus ut δυνάμεις animae, corporis organa non informent, sed simul omnes, omnia, nihilominus propter horum usum, &energaan, quae sequitur perfectionem &imperfectionem accidentalem organorum, prius animatum corpus, quàm animal, &prius animal. quàm hominem, uel equum nasci dicimus. Prius enim τὰ θρεπτικὰ quàm ἀἰσθατικὰ se κινῆτικά perficiuntur, quamuis ratione essentiae simul generentur, quemadmodum etiam δυνάμας animae simul omnes organicum corpus informant. Tum autem unumquodque perfectum dicitur &simpliciter esse, si praestare suam energeam poßit, ut animal, uel homo, uel equus. Sed anima tamen dicitur esse, atque etiam inesse, etiamsi non principalibus organis, ut cerebro, &corde, caeteris organis suam energaam praestare nequeant. Vt quamuis captum sit oculis animal aut obsurduerit, aut paralysi sit resolutum, nihilominus δυνάμας horum organorum substantiales anima non amittit, ac nihiloninus δυνάμει ἀισθητιηῆ, cerebrum informatum esse, quamuis neque oculorum neque auditus sensu praeditum sit esse dicatur. Et ut simul uegetatrix, &sentiens δύναμiς, sint in cerebro, quoad substantiam ipsius constituunt, non ob id tamen eodem tempore, quo animatum aliquid est, simul animal etiam, &quo animal, homo etiam appellin dum erit, si perfectionem organorum consideres.