Latin
53
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 53
Unproofread scanNot analysed yet
Nam animae διανάμεις substantiales, seu essentiales respectu organici corporis, omnes simul esse, paulò ante probatum fuit. At respectu animati corporis, non simul actu quoque animal, &Equus &Homo, dicitur esse. Omnibus enim potentijs instrumentorum perfectis, in utero Materno, nihil utique perficiendum restaret, postque informationem animae, statim in lucem, perfectus omnibus modis faetus ederetur. Quamobrem corpore organico informato, nihilominus perficiendum aliquid adhuc superest, incremento foetus, ut omnibus numeris sit perfectum animal. Neque unus modus est tantum uel potentiae, uel actus, rerum aliquo modo per fectarum, &perficiendarum. Vt alio modo contemplari posse dicitur, qui praeditus est habitu scientiae, &qui didicit, &alio modo, qui docendus adhuc, rudis &imperitus existit. Vna, propinqua, &altera, remota uulgo appellatur potentia. Simili modo, Animatum, potentiae suae ratione, Homo, uel Equus esse dicitur, &alio modo, esse animal. Completur potentia haec actu seu habitu quodam perfectionis instrumentorum seu organorum, sine qua δυνάμας animae suas energaas nequeunt praestare. Perfici tur autem potentia haec actu suo in utero Materno, energaa animae uegetatricis, ut anima uegetatrix &cerebrum, &organa motus, &sensus ita perficit, ut Embryo praestare etiam Animalis energaas sentiendo, &se mouendo poßit. Illo autem mediante habitu, alio quodam &ultimo ilimo ha bitiae Animal perficitur, ut eo praestare poßit ope raiones &e nergaas speciei proprias, nempe uel Hominis, ud Equi, quo actu perfectus foetus tandem dicitur in lucem, el resp ectu etiam acquisitorum habituum, potentia aiquid esse dicuntur, ut Homo, δυνάμα grammaticus, &abitus ciium, respectu θεωρίασ, ut actus ultimi, rationem potentie ob tunct.