Latin
7
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 7
Unproofread scanNot analysed yet
quae essentialiter sunt, vt gigneus &genitum separata seu discreta, eadem nihilominus esse vnam singularißimam substantiam. Quem ipsius errorem ac blasphemiam contra me defensam superioribus annis scripto quodam meo confutari &amico cuidam, vt curaret evulgari typis, commisi. Factum autem est, vt ab iniquis quibusdam, vel mysterij huius ignaris hominibus, vel odio nominis mei inflammatis, supprimeretur, mihique è manibus eriperetur. Et quanquam iniquitatem illorum acerbius accusare possem, nolo tamen id facere, sed precor, vt meliorem mentem det DEVS. Hanc iniuriam etiam iam exponere volui, ne quis putet me à Genebrardo haeretico victum fuisse tanquam si ipse suis blasphemijs mihios obstruxerit, quasi contralibrum ipsius nihil habuerim, quod scribi potuerit. Quin etiam in arte Medica nonnulli subinde exeunt libelli, quibus veterum senten. iae impudenter &temere damnantur, vt quidam hodie est, qui negat vllas ex putredine generari febres, &alius quidam, qui humorem non in externis partibus corporis neruosis putrescere, sed in visceribus quibusdam internis, quae putredo sit causa horroris seu rigoris in febribus.