Latin
96
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 96
Unproofread scanNot analysed yet
efformari nequit, quòd natura sc. seu ὁ λόγος, principium &causa sit omnium quae naturali substantiae per se insunt, de quo dictum aliâs satis superque est. Quaeritur deinceps quaenam sit causa quòd foetus suis parentib. interdum similes aut dißimiles sint figuris, aut temperamentis, ut ex toto, uel ex parte quadam. Quib. fit aliquid, eorum tres sunt differentiae causarum, Materia sc. efficiens, et finis, Finiens generationis causa est, forma substantialis generatae rei. Efficiens est, pla stica facultas, materia est, κύημα compositum duobus humo rib. ultimae materiae, ut diximus. Determinatae figurarum, &temperamentorum similitudines, aut dißimilitudines, non finis gratia, sed neceßitate materiae generantur. Effectrix porrò causa est plastica facultas, quae sine materia nihil potest efficere. Humorem spermaticum in muliebri sexu, usum habere materiae, liquido constat, sed an efficientia quaedam ipsius sit plastica, ut masculini sexus est, an dumtaxat, ut ma teria, ad formandum foetum faciat, in praesentia est inquirendum. Quòd non sit efficiens foetus causa seu generationis ποιητικὸν instrumentum, ex eo perspicitur, quòd foecunditas ipsius nulla sit nisi cum masculino spermate misceatur. Quòd si ambo spermata per se plastica &κινητικὰ essent, commune sc. quoddam utriusque δος existeret unum, ratione cuius plastica uis ipsis inesset, cùm unius non sit nisi una per se causa in quolibet genere causarum. At commune nullum est, uδος, alioqui utriusque tam seipso foemininum, plasticum esset, quàm masculinum est sperma seipso ποιουτικιόν. At foemininum, seipso non est, quamobrem ex neceßitate mouendi &generandi principium, in solo erit masculino spermate, cùm duo πρῶτα κινητικὰ non poßint esse, si non quodam uno primo participent, ut modò diximus. Dumtaxat ergo materiae, &non efficientis causae rationem habebit foemininum sperma, ex quo, &masculino mixtis, formari spermaticâ organa, ostendimus, quemadmodum materno solo sanguine formentur sanguineae partes similares. Quae cum ita se habeant, deinceps explicanda nobis est causa similitudinis &dißimilitudinis genitorum, quam habent respectu generantium.