Latin
97
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 97
Unproofread scanNot analysed yet
Quae causa quamuis eruditè &disertè à Galeno in libro altero de spermate, &ab Aristotele etiam libro 4. de Generatio: Animal: sit exposita, tamen quia propter breuitatem Aristotelis sunt obscuriora quaedam, paucis &planius perstringam praesentem disputationem, quò melius intelligantur omnia, quae apud utrumque autorem scripta reperiuntur. Quodnam discrimen sit Masculini, &foeminini sexus, &in utroque spermaticus humor, quem usum &finem habeat, satis abundè est declaratum, in spermate masculino quòd insit λόγος ποιητικὸς seu κινητιηὸς uerum instrumentalis, &quòd primum efficiens sit eius essentiae, corpus animatum, sc. seminis instrumenta generans &mouens, &alterando efformans materiam κυήματος, dictum &expositum supra. Proinde λόγον σπερματικόν, non esse separatam quandam mentem, neque etiam simpliciter ἄὔυλον quod dam ἔἶδος ut anima est, sed quasi instrumentum animati corporis, quo species &naturas omnium partium similarium &organicarum ex ultimo nutrimento redundantibus humoribus architectatur, species scilicet eas omnes in se ἀύλως continens, quales sunt ἐνύλως in generante ipso, &postea in genito siquidem generans ipsum fuerit ὁμοειdes esse dicimus. Caeterum λόγος hic, quomodo rationem habeat actus secundi, qui est ἐὐσῤγεια &κίνησις quaedam, respectu tertij, quod analogia quadam supra adumbrauimus.