Latin
1.7.2.6 to 1.7.2.8
Jakob Tollius, Epistolae Itinerariae 1.7.2.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
quod autem Aurum illud non adeo ibidem copiosum reperiatur, non nisi inopiae istius purioris Aquae vitio vertendum, in qua frigidus, secundum eundem HELMONTIUM, Lunaris Spiritus delitescit, qui cum Solari calore Spirituali conjunctus foetum corporalem producit. Occurrebant tum et illa, quae in BASILIO legeram: Mercurium, ut Ille vocat, Corporum (ut Alii, Sulfur; sed non vulgare hoc nostrum:) Semen esse Metallorum, eumque natura calidissimum: quare, si quando Mercurius Corporum in opere aliquo sit, sufficientemque cibum habuerit, (quae illa Aqua est HELMONTII Lunarem Spiritum continens, quae vulgo Mercurius, sed non vulgaris, dicitur) sex semper Mercurios in quovis opere conjunctos corpus aliquod producere, qualecunque illud e sex Metallis sit, prout in adscensu seu descensu fuerint. Quoniam vero ti Mercuriorum istorum numerus est septenarius, ex parte dimidia masculorum, ex altera femineorum, evenire ut, ubi Veneris et Martis semina praepolleant, virile Solis corpus producant: contra, ubi illa Saturni et Jovis pravaleant, femineum Lunae corpus nascatur. Mercurium vero esse, et utrique auxiliari Hoc autem Semen in adscensu Argentum in Aurum, in descensu vero in Cuprum, Ferrum, Stannum, Plumbum, Mercurium mutare, ac tandem penitus evanescere: dicut in ascensu Mercurium (sive illo Aquae Lunaris Spiritu primi gradus) in Plumbum, Stannum, Ferrum, Cuprum, Argentum, ac tandem in Aurum mutaverat. Hoc porro Semen in informi corpore u latere, accepto vero dein cibo formari prapararique. Quamvis autem hic ita BASILIUS loquatur, ut in confectionem Lapidis Philosophici digitum intendat, eumque parabolice designet, tamen ipsa Naturae operatio in vulgari Auro non alia est, quia ea pro exemplo utitur Philosophici. Ajebat porro Illustrissimus PRINCEPS: Vegetationem illam Metallorum vel ex enascentibus Aureis Argenteis qui virgis, culmis, spicis, et filis liquere; quorum varia exempla narrabat, et inprimis, de ramo arboris, forte in silva, sera jam nocte, a rustico, defracto, in cujus medulla fila aurea conspiciebantur; deque racemo, Auro obducto; aureisque vinaceis. Multo autem plura doctissimus et optimus BALBINUS Miscell. Histor. Bohem. lib. I. cap. XVI. recenset: imo Augustus CAESAR insignem in GAZOPHYLACIO, ad Se Tokaio missam, virgam Auream viti circumplicitam diligenter asservari jubet. Decrescere vero eadem Metalla et idem BALBINUS ejusdem libri cap. XVIII. extremo testatur, auctore usus THEOBALDO in Arcanis Natura. Cum vero a Natura ad Ariem sermo paullatim dessexisset ejusdem, atque me, sententiae Se esse fatebatur Illustrissimus PRINCEPS, Lapidem Philosophicum, volatilem esse, non fixum; et quod fixum eum dicant Philosophi, aliter capiendum; nimirum, non posse eum ab igne corrumpi, sicut nec vulgaris potest Mercurtus.