Latin
1.7.2.9 to 1.7.2.11
Jakob Tollius, Epistolae Itinerariae 1.7.2.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Reddidi ego jam alibi rationes, quae me in hanc sententiam induxerunt. Inde ad Artes et Observationes alias descensum, quarum utilissimam, et quidem merito, judicabat illam, qua dignoscere tempus Margaritarum in Conchis proventus didiu cisset: item signa certissima, quibus foetas Margaritis, ab inanibus posset discernere: illas autem absque ulla laelione Se i aperire, et eximere uniones, tum rursus in fontem Conchas deponere, alio rursus tempore parturas denuo alias Margaritas. esse autem Se possessorem fonus istiusmodi, ajebat, margaritiferi; quales plures fontes, rivi, fluvii sint in Bojohaemia, inprimis Watava et Isera. Annitebar hic ego summa ope, ut artem eam expiscarer, aut ut eam mecum communicarec, quo Popularibus meis prodessem; sed frustra, cum grandius Sibi a me secretum prius vellet revelari: didici tamen post paullo aliunde indicaturus Nostris, cum reversus domum fuero. Sic et Aquam Sibi Separatoriam notam, asserebat Illustrissimus PRINCEPS, quae solum Aurum dissolveret, intacto etiam Antimonio, aliisve Mineralibus, quod, quam per quartam solet, vel per Saturnum, vel per it Aquam Regiam; purius inde rursus colligeretur. posse etiam Se Regulum Antimonu Stellatum, sine Luna, amalgamare, ut Nostri Chemici vocant, nec incognitum sibi Particulare, unde multum lucri proveniret. Tandem et de Commercio cum Batavis instituendo, devehendisque ad hos Marmoribus et Lapidibus preciosis actum: oblataque mihi perhumaniter totius Bohemiae cum cura suo ductu perlustrandae facultas, rimandique omnes ejus Naturae dotes, tum et Gazam suam Mineralium, aliarumque Rerum Curiosarum spectandi, tanta comitate, ut non minus hac caperer, quam oblatorum fruendi desiderio accenderer. Sic semper laetior doctiorque, quam accesseram, sum dimissus. Alio rursus die Excellentissimum BECKERUM adii, qui mihi, inter alia, rogatum Se a CESARE, ajebat, ecquid de Chemico Batavo inaudisset, qui recens in Urbem advenisset? Se, et nosse me, respondisse, et a me salutatum nomine ALMELOVENII mei. Ad quae CAESAR, ab ARCHIEPI scopome Pragensi, MAJESTATI Suae CAEREAE indicatum commendatumque. Captata ergo hac occasione exemplar Fortuitorum meorum, CAESAREAE destinandum Bibliothecae, Illi in manus tradidi, rogavique, ut meis illud verbis Augusto Caesari donare dignaretur: Tum et, quanto spectandae CAESAREAE Gaza, Fodinarumqae Hungaricarum desiderio tenerer, indicavi: quae Vir ille Optimus pro sua facilitate curaturum respondit.