Latin
REMA GEOORAPHICVM DE PHYSICA TELLVRIS
Jakob Wilhelm Feuerlein, Montes divinitatis testes 17
Unproofread scanNot analysed yet
fluentem, cujus fluor non adscribendus sit montosae declivitati, per quam aquae sensim descendunt atque defluunt. Jam vero cum ex aquarum stagnantium atque paludum incommodis aquae viventis summa necessitas cognoscatur; cum quo longior fluminibus facienda est via, eo major montium, e quibus scaturiunt, altitudo requiratur y); tantam deprehendimus montium &magnorum &multorum necessitatem, ut fine iisdem ne quidem fingi possit idea terrae, aquis fluentibus distinctae atque fertilis. Magna cumprimis aquarum circulatio, qua, quaecunque vel per flumina in mare effunduntur, vel ab hominibus, animalibus, vegetabilibus consumuntur aquae, ad montes &origines fontium redire debent, plurimis &capacissimis satisque excelsis opus habebat receptaculis, x) Celeberrimus 10. IAC. SCHEUCHZERVS in Helvetiae Stoicheiographia, Orographia &Oreograph. P. I. p. 146. refert, Alpes suas non Helvetiis tantum, sed Gallis etiam, Italis, Germanis &Belgis praecipuas largiri aquas; de solo Gotthardi monte observat, ipsum cum brachiis suis, praeter complures maximos lacus, Germaniae Rhenum &Danubium, Galliae Rhodanum, Italiae Ticinum impertiri, sicut juga Tauri &Andium zonam torridam in India orientali &occidentali rivis atque fluminibus suis irrigant, θι i. i. 7) v. supra §. II. not. e ptaculis, h. e. montium cavitatibus; sive per pluvias atque nives, sive immediate per vapores, sive ex mari per ductus subterraneos cum vel sine igne subterraneo 2) ad fontium origines aquae redeant.