Latin
REMA GEOORAPHICVM DE PHYSICA TELLVRIS
Jakob Wilhelm Feuerlein, Montes divinitatis testes 18
Unproofread scanNot analysed yet
In ultima modo recensitarum hypotheseon a) montium altitudo novam ostendit utilitatem; quando enim principium movens quaeritur, quo aquae marinae per canales subterraneos ad montium cavitates in altum tollantur, aestui marino &procellis, quae causae alias allegari solent, addi etiam potest lapsus aquarum fluvianum ex altis montibus, cujus lapsus altitudini vel profunditati per notissimum principium hydraulicum respondet paulo minus altus ascensus aquarum per canales illos subterraneos. b) VII. Sufficere possent, quae §. anteced. de utilitate &necessitate montium fuerunt demonstrata, destruendis &invertendis adversariorum telis; cum vero innumeri alii usus, iique haud exigui momenti occurrant, quos terrae incolis montes praestant, praecipuos ex iis breviter recensebo. Ventos, utilissimam illam aeris commotionem, nunc producunt montes, nunc augent, nunc infringunt atque imminuunt, nunc omnino repellunt, atque ab eorundem vi bases montium atque valles defendunt; praecipue montes Septen2) Quatuor has hypotheses a multis Physicis combinari, observavi in Diss. de Suffic. aquarum copia, cap. II. a) cui SCHEUCHZERVS non ultimum assignat locum in Phys. b) conf. Diss. de Hydraulica in B. HAMBERGERI Fasciculo Diss. Physico-Mathem. cujus Sect. I. §. 7. observat, fontes citra omne adhibitum artificium, hujus principii leges affectare. ptentrionem versus collocati multiplex vegetabilibus, cumprimis autem viti, exhibent beneficium, siquidem ventis frigidioribus septentrionalibus accessum denegant &declivitate sua Soli Meridiano opposita efficiunt, ut radii solares directi cum reflexis ferme combinati calorem admodum augeant, quem deinde lapides tenacissime conservant atque continuant. c) Nubes è montibus, rimis petrarum &pascuis alpium copiosissime generantur, atque inde in alias regiones deferuntur.