Latin
IACOBI BONI RACVSAEI SVB FIGVRA HERCVLIS CHRISTI PRAELVDIVM DEDICATVM LEONI X P…, lines 1.234-1.283
Jakov Bunić, De raptu Cerberi 1.234-283
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia nam magno quaecunque sub aethere tellus
Concipit et pulchri profert in lumina solis,
Omnia multiparens complectitur Amphitrite
Nascunturque alto uasti sub gurgite ponti.
Sunt nemora et celso consurgunt uertice montes,
Sunt lati fundi, sunt rubra corallia messes,
Et uirides errant diuersa armenta per agros
Pastorumque greges per pascua laeta uagantur.
Verum haec quid referam? Nam quamuis marmore toto
Plurima sint passim uiuis magalia saxis
Tectaque nympharum et palatia magna deorum,
Exitium crudele tamen memorare iuuabit
Atque animae miserae tam lamentabile fatum"
Alcides imo suspiria corde trahebat
Torua piis lachrymis humectans ora genasque.
Vocis et antiquo uerborum ardebat amore
Pectore percipiens notae uestigia flammae.
Et quanquam sese quod saeuo Acheronte manebat
Forti animo uoluebat opus, tamen ipse loquentem
Instigat coeptis peragat fata impia dictis.
At multum miserandus Hylas male cognita ponti
Numina narrando luctus solatur acerbos,
Supplicii uelut immeriti sortisque nefandae:
"Foelix Troianus Phrygia uenator ab Ida"
Mox ait, "ad caelum raptus, quoi Dardana pubes
Inuidet et superis qui dulcia pocula praebet!
Foelix ille puer Phrygiis in montibus Atys,
Cymbala quoi tollunt moestas resonantia curas
Atque leues Gallae et furibundae sacra Cybelles.
Ast ego qui dulci priuatus lumine uitae –
Heu, nimium infoelix –Stygias inhumatus arenas
Incolo, nec nostro solatia spesue dolori
Vlla datur, sed dira agit inclaementia tetros
Daemonas inque meos iactant incendia manes.
Scilicet hoc pulchras prodest uidisse Napaeas
Nereidumque choros et Doridos antra marinae,
Hoc currum Nerei, infidi hoc miracula ponti,
Quin et caelicolas omnes omnesque tenentem
Oceanum terras magnis discumbere mensis
Regna per Aethiopum. –Postquam genitoris adiuit
Atria grandaeuus pulchra cum coniuge Nereus,
Stabant ter centum currus et mille iugales
Laeta per arua ferae pastu implebantur opimo:
Quae magnum uexere Iouem rerumque parentem
Oceanum mentemque Iouis cum coniuge saeua,
Quae Tethym et Neptunum et te, Tritonia Pallas,
Insignem clypeo et picto cum cuspide peplo,
Quae prolem, Latona, tuam stridente sub ipsis
Marmore quadriiugis. Et te, Gradive, tulerunt
Thraces equi et Veneris niuei pascuntur olores;