Latin
IACOBI BONI RACVSAEI SVB FIGVRA HERCVLIS CHRISTI PRAELVDIVM DEDICATVM LEONI X P…, lines 1.284-1.317
Jakov Bunić, De raptu Cerberi 1.284-317
Unproofread scanNot analysed yet
Quattuor atque rotae, domitrix quas atra deorum
Nox tulit, adfugiens Erebum, Phanetis amores;
Et picti Bromii lynces et plaustra leonum,
Alma quibus uehitur diuum Berecynthia mater.
Et te flaua Ceres nothae ad conuiuia bigae
Vexerunt et te gelidi, Saturne, iugales.
Et celer annexis uenerat talaribus Arcas,
Cum patulo pennata gerit qui crura galero
Atque soporiferam laetali cuspide uirgam
Qua regit Elysium, qua Tartara quaque sub imo
Fas Phlegetonte tenet placidoque in flumine Laethes
Elicit hinc manes, hic suffocat impius Arcas.
Ventum erat ad sedes, ubi conuenit omne deorum
Concilium et nitidis collucet regia mensis.
Tum pater undisonus sobolem complectitur almam
Plurima laetanti testatus gaudia uultu.
Me quoque transpicui coniectum carcere uitri
Accepit dono. Postquam saturata libido est
Magna deum mensaeque dapes et uasa remota
Delibata procul, laeti discedere diui
Coeperunt hilarique uagi sermone fremebant,
Quale solet siluis insurgere murmur opacis
Et foliis crepitare nemus saltusque sonantes,
Aut matutino quom purpurat aequora flatu
Horrificans Boreas gelidae sub uirginis ortu,
Quom freta tum leuibus uentis agitata tumescunt,
Quale sonant fragiles curuato in littore fluctus.
Insiliunt igitur currus atque astra capessunt
Exortusque petunt alii bipatentis Olympi,
Qua tuus aurato pandebat limine Cancer
Moenia caelicolumque domos et lucida templa,
Complexu quae cuncta suo clauduntque teguntque.
Ast alii latebras terrarum et concaua saxis
Antra adeunt magnoque cauant cum murmure montes."