Latin · Dactylic hexameter
Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae secundae Chorus .V. / Principatus Deo Filio De…, lines 2.5.417-2.5.458
Jakov Bunić, De vita et gestis Christi 2.5.417-458
Unproofread scanNot analysed yet
Alter ut interitu absentem curauerit absens
Asserit a Channa tota testante Capharnau.
Vtque uiro longa ui morbi ambesa tot annis
Membra resanarit, capto ut stetit ille grabato
Integer, unde pedum uegeta uirtute perexit.
His Deus atque aliis dum percrebrescit eundo
Magnus in ore uirum, magnusque in corde sequentum.
Rursus arenosum Genesarae littus amoenae,
Alpheidamque petit Matthaeum nomine Laeui
Quem penes omnis erat fiscalis cura tributi,
Qui lucris inhians, auroque intentus, habebat
Per mare uectatas in res fas omne, nefasque.
Vertit in hunc oculos, et lumina fixit acuta
Iesus, ut aspectu gratus, sic uoce benignus.
Ille uelut duri uis quae domat omnia ferri
Magnete attrahitur, sic Christo exhaustus inhaesit,
Corpore quem prompto, flagranti et mente secutus,
Oblitusque sui, se se, suaque omnia liquit.
Tu qui diuitiis incumbis auare parandis,
Cui satis extremos non est penetrasse Britannos,
Quin ultra Antilias ibis scrutator, et Indos,
Vt grauior tumeas, et onustior, omnibus audes
Per quascunque minas caput obiectare periclis.
Ah miser, et demens perituri haec uana laboris
Desine sectari, quibus imminet exitus atrox.
Te quoque saepe uocat, saepe aspicit, annue demens
Annue, et ad Christum propera, et te perge relicto.
Et tandem exemplo Matthaeum imitare salubri,
Hoc domus aulaeis, et diuite prodiga gaza
Instruitur Christo, et conuiuia laeta parantur,
Dignaturque Deus nostris discumbere mensis,
Hospitio excaeptus, sicut conualle uiator
Accubuit trinus Mambraea sub Therebinto.
Discite quam sacris Claementia gratior aris
Est holocausta super, nec corpore firma ualenti
Quaerit opus facies medici, quem respuit, aegrum
Qui se nouit, eget, medicari huic uulnera possunt.
Quae cum tecta geras, his ars haud ulla medetur.
Grande supercilium Pharisaei horresce superbi,
Bina per hebdomadas qui dum ieiunia iactat,
Et magno ostentat decimas praeconis hiatu,
Huius amara bonus consortia nescit Iesus.