Latin
Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae secundae Chorus .V. / Principatus Deo Filio De…, lines 2.5.459-2.5.502
Jakov Bunić, De vita et gestis Christi 2.5.459-502
Unproofread scanNot analysed yet
At qui peccato aegrotat, qui crimine languet,
Coelitus aetherio Deus hunc accersit Olympo.
Nam noua uina nouos melius mittuntur in utres,
Quos male defunctos feruentia defruta rumpunt.
Iamque secunda dies, et quae faustissima primam
Festior ante micat, medios accenderat ignes,
Ipse manu iuuenum graditur comitante per agros,
Perque nouas fruges segetis flauentis Iesus.
At manus illa famem uulsis solantur aristis,
Vnde leues paleae, tunicaeque teruntur inanes,
Granaque purgatis fiunt cibus unus auenis.
Ecce dies festos inquit pharisaeus apella
Polluit hic, sancto seruandaque sabbata ritu.
At non polluerat Dauid, templique sacerdos,
Quum Cererem sanctam sacratis sumpsit ab aris,
Ipseque cum pueris simul esurientibus edit.
Impie uestra quidem subsunt quoque sabbata Christo.
Hoc curata manus fuit arida, sabbata pulso
Hoc male tu festiua Deo Synagoga prophanas
Lex mala prohibuit fieri, bona nulla negauit.
Continuo iuga sublimis petit alta Taboris,
Subiecto auulsus rapidi torrente Cisonis,
Solus ad orandum tacita sub nocte parentem.
Ne fremitus turbae, neu uox interstrepat ulla,
Flectit utrunque genu, terrae et procumbit in imo
Puluere, dehinc oculos, duplicesque ad sidera palmas
Cum gemitu attollit, constanti et pectore pernox.
Vis magna atque ingens coit in praecordia uirtus.
Tum patris aeternos animis sublimibus ignes
Excitat, humana aerugo his exuritur omnis,
His numeri electi series, his mystica membra,
Inscriptique micant insignes corporis artus.
Nec prius orandi cessauit ab ubere, quam sol
Purpureus roseo terras afflauit eoo,
Quam uolucrum cantus, et garrula reddita uox est.
Hic iuuenes accersit ouans electa gerendae
Robora militiae, regesque in bella futuros,
Qui totum aeternis submittant legibus orbem.
Tres quater insigni numero, nam quattuor annus
Principio ternis in tempora mensibus exit.
Quattuor e trinos a partibus excitat austros,
Qui terras afflant, undasque, his nomina missis
Imposuit, terno quia numine et ii quod tendant,
Quattuor a magni demissi partibus orbis.