Latin
Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae secundae Chorus .VI. / Potestates Deo Filio, q…, lines 2.6.44-2.6.89
Jakov Bunić, De vita et gestis Christi 2.6.44-89
Unproofread scanNot analysed yet
Hos quo bella premunt grauiora, ac pugna fatigat
Acrior, hoc animis clarent ardentius altis,
Fortius ut superent, magis ut fata aspera uincant.
Sic ii principio perfecto fine recurrunt,
Partaque uictrices referunt in regna coronas.
Me duce per medios uobis uia panditur hostes
Ferro hoc, hoc ingens uictoria Marte paranda est.
Nec uos certamen, labor aut deterreat ullus,
Aeterno spolia ampla manent referenda trophaeo.
Sed mala consurgent latratibus ora caninis,
Vestraque carnifices acuent in uulnera morsus,
Diraque mendaci tendent lita tela ueneno,
Christus pro scopulo positus feret omnia uictor.
In tacito gaudete sinu, exultate beata
In cruce, nam Coelo uestra est uberrima merces,
Quae dedit hoc bello claros et Marte prophetas.
Taliaque horrescunt ignauae praelia mentes,
Dura quibus uirtus, quibus est uia longa salutis,
Horrida quam pauci capiunt crucis arma cruentae.
Sed multis colitur Dis, et Fors succuba Diti.
O, stultum uulgus, regumque insania demens,
Quid coluisse iuuat fortunae munera coecae?
Et rapuisse sacrum fluuiis ac montibus aurum?
Postquam uestra cadent tristi solatia morte.
Vos complexa fouet fortuna, sed exitus urget
Infoelix, urget sed uae sine fine futurum.
Vae qui ridetis, quia flebitis, usque perennes,
Vsque graues omni pensuri crimine poenas,
Vae quibus os blandum linguae fallacis adulat.
Tum os, o, uitae quibus est data norma, decusque,
Qui condituris animi salis instar habetis,
Ah procul a uestro sal proculcetur ouili
Quum fatuum est, hoc terra solo sterilescit inani.
Omnis forma decens, operisque exemplar honesti
Prodeat, et uestro sanctissima pectore uirtus,
Lucidus huic toto ceu sol praefulgeat orbi,
Sanctaque doctilo qua moduletur uoce Thalia,
Vos posui super his inuictas montibus arces,
Contra conatus hostilia bella ferentes,
Ciuibus ac refugis munimina tuta daturos.
Hos quoque ne lateant ardentes igne lucernae,
Sed summo pateant accensis uertice lychnis,
Sic lux uestra micet tenebris, ut uisa subinde
Monstret iter ratibus portu praetenta salubri,
Quo laeti nautae positis in puppe coronis,
Carmina grata canant patri, tutoque receptui.