Latin · Dactylic hexameter
Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae secundae Chorus .VI. / Potestates Deo Filio, q…, lines 2.6.90-2.6.131
Jakov Bunić, De vita et gestis Christi 2.6.90-131
Unproofread scanNot analysed yet
Haud ego Moseam ueni rescindere legem,
Scriptaque, ceu uanos aut irrita reddere uates.
Quin ego principium, finemque per omnia tendo,
Omnia perficio, complector et omnia circum,
Scripturae, et sacris ego lux affusa prophetis,
Qua nec Iota cadet, nec apexa uertice Iotae.
Sed rata cuncta fluent ex me, perfectaque fient
Imperia. haec alios igitur quicunque docebit,
Vel minimo tamen is iussu parere recuset,
Decidat ille gradu regni, minimusque uocetur.
Qui uero exequitur prius omnia, deinde docebit
Auctor erit magni supera celeberrimus aula.
Talia non satis est praecepta facessere uobis,
Est superaddendum, ne grandia tigna trabali
Pondere perrumpant oculos, neu uiuida summo
Pupula festucae tenebrescat laesa flagello.
Comprime feruentem succenso corde furorem,
Infrenata tuas ne prodeat ira fenestras,
Ne fratrem tacito morsu, neu uoce lacessas,
Neu clamore premas, ne te premat ira seueri
Iudicis, et iusta damnet sententia poena.
Qua Mosea quidem lex truncat ab arbore ramos,
Eruit excisa nostra hanc radice securis.
Tum quum dona feres, imitabere munus Abellis,
Nam neque dona Deo, neque munera grata Caimi
Vlla fuere, pium quae fratrem exosus obibat.
Si sincaera fides esset, pacata uoluntas,
Conciliatus amor, pietas accaepta fuisset.
Sit tranquilla quies animis, sit pacis honestas
Candida, sit uariis concordia fratribus una,
Consensusque pares, et late consonus ordo,
Discordesque trahat sermone in pacta benigno.
Pabula ne liti, neu tristibus arma ministris
Crimina dent, iussas ut pendant debita poenas,
Non satis ut uestro uenus absit adultera coetu,
Caenosique sues, immundo et corpore maechi,
Sint oculi puro, sensusque in corde pudici,
Casta fides animo, iustos, quae corporis usus
Seruet, et illicitos constantia supprimat ignes.
Qui fera Virginii, tua qui Lucretia laudat
Funera, crudeles effuso sanguine dextras,
Approbet ille manus a caesa uxore cruentas.