Latin
CAPVT III
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 102
Unproofread scanNot analysed yet
Ienae puer detracta per occiput interula scintillas copiosas una detersit. Libav. I. I, de Ori ine rerum. Caumontiae Heroinae, in mediis tenebris capillus dum pectitur, ignem vomere visus est. Equum ad Cataphracti usum e Calabria candidum labuimus, inquit Scalig. Exerc. 174. Is in tenebris ubi strigilo fricaretur, scintillas ejaculari videbatur. At causam ponunt refractionem luminis in subjecto laevi, sicut in aëre rorante, guttulae sunt, quasi singula specula ita in capite piloso, pingui, viscido squammoso pili vel squammae. Sed &in insectis aliquid ignei apparere dicitur. In Insula enim Solebe tam excellenter singulis muscae splendent noctibus, ut singulae appareant faces. Libav. I. c. Vermis figura stellae reperitur, qui noctu lucet ut stella. (fors est stella marina, ex cujus liquore Chymici pollicentur lucidum. Ex vermium quorundam in Hispaniola Insula juncturis, lux emicat plurima, pruinam imitatur fulgore. Sunt &alii qui non minori quam centum passuum interstitio lucem emittunt: neque tamen à toto corpore illa, sed juncturis. In Hispania novi orbis musca fertur Scarabei magnitudine, vagini pennis. Cocujus nomine; cujus oculi noctem illuminant, ut cerea candela pro lucerna sit noctu ambulantibus, pro ellychnio in cubiculis, ad cujus lumen legi scribique possit; nec tantum vivae sed &mortuae. Quidam enim funiculos ex istis candelis faciunt, colloque appensis sibi praelucent ad iter faciendum. Causa vero non in ignem lambentem conjicitur, sed in humoribus animalium in repercussionem; quaedam in se lucens aliquid habere creduntur. Certè cicindulae inclusae pugno, si per rimam in maxime tenebricosa nocte aspexeris, lucem emittunt. Reischius ait, pisces Squammis partes comprehendere igneas, quarum beneficio luceant. Delphini exemplum comprobare videtur. Nocte enim aureus apparet, cum in tergo sit caeruleus, in lateribus viridis ventre albus. Reischius in Margarita Philosoph.