Latin
CAPVT V
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 103
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT V. DE FVLGVRE, FVLMINE &Tonitru. Enerationem Tonitrui penitius qui inspiceTre voluerit, Chymicos consulat. Quoties enim cunque Sali-petrae Sulphuris accessit portio, ingens editur strepitus: &aurum fulminans majore ferri impetu dicemus. Notum etiam ex Nitro, Sulphure, Calce viva &Bituminibus si fiant misturae, humidi aspersione accendi posse. Similis hic res agitur. Nam ubi vapores sulphurei &nitrosi tempore aestivo, à calore Solis, flantibus praecipue ventis meridionalibus, sursum elevantur, à ventis oppositis uniuntur atque densantur, ob peculiarem accenduntur repugnantiam: hinc &sonus oritur &coruscatio. Coelo sereno audita fuisse Historiae tradunt. Senec. natural. I. 2, cap. 30. Aetna aliquando multo igne abundavit: ingentem vim arenae urentis effudit. Involutus est dies pulvere populosque subita nox terruit. Illo tempore ajunt plurima fuisse tonitrua &fulmina: quae concursu aridorum facta sunt non nubium, quas in tanto aëris ardore nullas fuisse verisimile est. Fulmen in terram usque interdum fertur, tum quia vehementi è nube ejicitur impetu, tum quia bene cohaerente &compacta constat materia: nunquam tamen quinque pedibus altius descendere in terram auctor est Plinius l. 2. c. 55. Effectus ejus miri. Dolia exhauriuntur intactis operimentis, nulloque alio vestigio relicto. Aurum &aes &argentum liquantur intus, sacculis ipsis nullo modo ambustis, ac ne confuso quidem signo cerae. Plin. l. 2. c.