Latin
CAPVT VI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 107
Unproofread scanNot analysed yet
Art. II. De generibus &effectis Ventorum. Vita verò Ventorum genera, quae navigatio Mpraecipue invenit; secundumque flatuum &proprietatum diversitatem, operationes. Nubes ad se trahit Caecias, Circejus ne plantarum odore misceatur Aquilo, impedit; &tanta ei vis, ut hominem Cataphractum facile prosternat, naves ab aquis extractas in sublime tollat, molendina cum lapidibus, tecto &hominibus alio transporc. 3. In laponiam è Sinarum regione navigantibus tantas ciet Typhon procellas, ut nonnisi miraculo effugiatur naufragium. In regione S. Vincentii, sylvas extirpat: in Hispaniola ad stadii intervallum, sublatos transfert homines. In Insula Ormutio si excitentur fervore interimunt obvios, occisorumque carnes, quod aqua ferventi fieri videmus, ab ossibus disjungunt. Periculum ut effugiant, corpora in aquis occultantur ad caput. Ovetan. l. 6. Polus l. 1. c. 5. Obversis Austro genitalibus mire afficiuntur foeminae libidine, Boream generationi percommodum produnt; quo fit ut morientes spiritu excitare credatur. Rhodig, l. 14. c. 4. &sib. 15, c. 23. In Lesbo apud Mytilenem Austro stante aegrotant homines, Coro tussiunt, Septentrione in integrum restituuntur. In Tercera ferrum &lapides arrodit, Bertius in Geographia. Inter caeteros sunt &Etesiae, sed prae insignis modestiae venti. Singulis annis biduo post exortum Caniculae spirare quadraginta diebus solent. Moderantur flatu suo calorem, aestatem frangunt, &à mensium ferventissimorum gravitate defendunt. A tertia diei oriuntur horâ; (unde somniculosorum nomen) noctu desinunt. Gigni à calore magno nives in locis Septentrionalibus adhuc reliquos colliquante, verisimile videtur. Verisimile exoneratas nive terras rerectasque spirare liberius. Antiqui Sacris placabant ventos. Structum Boreae apud Ilissum à Graecis Templum, autor est Herodotus. Boreasmos Athenis nuncupabant, qui Boreae festa ducerent. Romae aedem tempestatis fuisse. P. Victori credimus. Rhodig. l. 20, c. 25.