Latin
CAPVT VII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 108
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VII. DE TERRAE MOTV. Artic. I. De ortu Terrae motus. Quarum subter in terrarum cavernis undantium, fluctibus terram moveri, antiquisMsimi existimabant: inde Neptunum ἐννοσίγαιον καὶ συσίχθονα appellavere. Gell. l. 2, c. 28. Alii ventum in superficie terrae, in ejus refluentium concava concutere. Alii Solem vapores intra Terram concludere, hos quaerentes exitum, grassari, cum non invenerint. Contra ratio statuit &experientia. Est in Occidentali Hispaniae parte visendae mons altitudinis, multis concavis specubus. Scalig. Exerc. 36. Tanto in iis aquae praecipitantur fragore, ut quinque milliarium sonitu impleant spacium, nihil tamen terrae motus ibidem. Nec ventus aut aër tamen subiens multus est; per canalium amplitudinem, &diverticula dissipatur, longius provectus impetum admittit. Ostendunt id metallicae operae. Immanes enim fabricantur solles; ut aërem attrahant, ne pigro fuffocentur. Pugna ventorum nil facit. Illa namque ad latus potius tendit, aut sursum sua levitate aspicit; ad primumque obstaculum turbinis instar à terra refiliunt. Mare an occludat meatus, incertum.