Latin
CAPVT VII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 112
Unproofread scanNot analysed yet
Huc denique refer, terrae motum in Apulia, qui anno 1627 contigit. Patuit supra ducenta milliaria, &maximam partem urbis. S. Severo, Sarrae, Capreolae, Dragonorae, S. Lyandri Procinae evertit. Corripuit Astolum, Bovinium, Trojam, Andriam, Tranium, Foggitam, Campum marinum, Remitium Itistonium, Francam villam, Asanum, Confilinum &c. 17 denique hominum interfecit millia. Non praesentia autem tantum ferre mala certum est: sed &futurorum esse prodromos. Nunquam Romam tremuisse, ut non futuri eventus alicujus id praenuntium esset. scripsit Plinius l. 2. c. 84, discordias in religione portendere reliquit Socrates. Quapropter quod Romani olim ferias edicto imperando faciebant, id nos faciamus. Metuendum illis erat, ne DEVM alium pro alio nominando, falsa religione populum alligarent: notus nobis est DBVS, cujus movetur terra potentia.