Latin
CAPVT VIII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 112-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. DE PLVVIA. Agna pluviarum in copia, tempore &aliis diversitas, maximeque miranda. Non minor certe quam in diebus varietas: majorem fere, extraordinaria si inspexeris, conspicies. Non pluit per triennium Achabi tempore, nunquam in Cyrenaica. Ea ibi sola messis est, quae celeritate proventus per naturam Solis aut aeris, ventorum casu evadere solet; fertur à die seminis tricesimo maturescere. Majolus Colloquio 1. Iuxta Vrabam novi orbis urbem, maxima parte anni descendit: hinc perpetuo stillicidio arbores visuntur. Hispal. p. 5. c. 26. Nunquam lapud Tartaros hyeme, saepissime aestate. In regione vero Mexicana tanto impetu guttae ruunt, ut homines interficere dicantur. Substantiam si spectes aqua in communi est; id ejus fert materia: alterius tamen fuisse saepius generis, exempla demonstrant. Sanguinem aliquando pluisse in Borussia, Thum. l. 27. In Insula Pelagia aurum; Ferrum in Lucania, ante bellum Parthicum, quo Crassus est occisus. Ammian. l. 17. Annonam in Carinthia horarum duarum spacio, ad duo amplius milliaria; ex qua panis pinsebatur. Thuamus I. 5, de anno 1548. Lapides ovorum Gallinaceorum magnitudine, in quibus hominum vultus &diademata. Lintur.