Latin
CAPVT IX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 113-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cognata nivi grando de qua nihil habemus, magnitudinem si excipias. Nam Valentis tempore lapidibus magnitudine inusitata similis descendit Constantinopoli. Socrat. hist. Eccles. l. 4. c. 10, Vrbe ab Alarico capto, saxis manuariis major, &octonarum circiter librarum pondus habens, deferri visa est. Majolus in Canicus. In Gallia Paschali Pontifice, unum frustum 12 pedum decidit longitudine. Bonfinius. Apud Angustodunum 16 longitudine, 7 latitudine, altitudine duorum. Sigebertus. Vix minor Bergomatis tempore. Ovo enim Struthionis comparatur, &unciarum 12 fuisse scribit Bonfinius. Trium librarum pondere Bomelae in Geldria die duodecimo Iunii, hujus anni cecidisse ajunt. Aliquando miras formas prae se tulit. Humanas anno 1395 exhibuit facies, viriles cum barbis, muliebres cum peplis &crinibus. Christi Cremonae anno 124c, cum crucis signo. Sed saepe fallimur, &imaginatio existere fatetur, quod recta negat ratio. Mirabilia interim opera DEI.