Latin
CAPVT IX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 114
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IX. DE NIVE ET GRANDINE. Ngens Hyeme Nivis apud nos copia; nulla in alto mari. Plin. il. 2, c. 103. nec ejus in Aethiopia quicquam; Alvaretzde reb. Aethiop. At major in Septentrione. Obtectis aliquando summis arboribus, in ramis tota continuè consistit, &ne aër ad inferiora descendat, impedit, fornicatam quasi faciens porticum. Vrbem obtrivisse dicitur in Dofriniorum montium attacta cacumine: pilae primo referens formam ingentis tandem globi acquisivit vires. Olaus l. 19, cap. 15, &l. 2. c. 13. Vix pauciorem Caucasi montis habent vertices. Hyeme enim adiri non possunt: praecipuè in Cambizena tanta ejus condensatur quantitas, ut hominum opprimantur catervae. Strabo l. 11. Eadem Armeniorum ratio. Nam per montana pergentes repente montium cooperiuntur grumis, ut non emineant: id verò saeviente bruma. Rhedig. I. 18, cap. 29. At in Tartaria aestate etiam ingruit. Immensum frigus, densissimae nives; à vento abripiuntur omnia. Hispal. p. 4, cap. 23. In eadem, campestria Pamer, adeo ingens frigus alunt, ut ignem reprimat. Nec enim lucere potest, nec eo coqui aliquid. Polus l. 2. c. 28. In Moscovia vero ibi è specula aqua demittitur, congelatur priusquam attigerit. Surius ad ann. 1501. Rubentes in Armenia inveniuntur. Id loca μιλτάδη seu minio scatentia faciunt, inde vi exhalationum inficiuntur. Nec hoc absurdum: Sanguinis enim copia rorem reddit cruentum. Factum apud Trojam indicat Homerus cum ψίαδας αἱματοίονας dicit. Ex eo hirta pilis &rubida producuntur animalia, Vermes nuncupat Apollonius, Theophanes teredines montanos. Humor in illis concipitur, in potu gratus gentibus. Eustat. in Homer. Arist. 5 anim.