Latin
CAPVT XI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 117-2
Unproofread scanNot analysed yet
exprimere manus. Coeruleus aquae indicium quod praeteriit exprimere dicitur, ignis alter quod futurum est. Strab. citante Rhodig. Tres &aliquando plures in ea fieri posse existimat Albertus. Dum fit in Meridie, à nobis conspici nequit. Nec enim Iridem videt aliquis ultra tria millia passuum. Nusquam fit ascendente nube, semper vergente ad imum. Illo enim modo non rorat sed cum defluit. Rhodig. I. 22. l. 12. c. 7. A Lunaribus radiis fieri negat Celius comprobat Scaag. Exer. 80. s. 11. In Insula S. Thomae, inquit, si antecesserit pluvia fieri à Luna Iridem cujus color sit quasi alba nebula. Talem Combachius anno 1609, mense Iunio Oxoniae vidit, anno verò 1599, media aestate post ingentia fulgura Wittebergae. Sennertus I. 4 Epitom. c. 9. Quantum ad influxum ab Iridis incubatu odoratiores reddi plantas tradunt nonnulli. Scalig. Exer. 81. s. 7. Damnat Cardanus: sed tamen vix ridendum: Nam &ad jugi clivum se demisisse nubem vidit Scaliger; &Arist. ipse id asserit, de iis praesertim quae natura sua flores fundunt odoratiores. Matutiuam promittere tempestatem: vespertinam serenum, nautae &agricolae observarunt.