Latin
CAPVT XI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 118
Unproofread scanNot analysed yet
Causa in nubem crassitudine exoneratam aquarum, ratione posterioris ponitur; in plenitudinem nocturni humoris ratione prioris rejicienda videtur. Sed haec animi gratia, in medium à Scaligero adferuntur. Neque enim leve est incertae rei certas adferre rationes. Scalig. CAPVT XII. DE ADMIRANDIS quibusdam Meteoris. Stentorum veniunt nomine, quae &in vicino aëre, &in sublimiore illo Siderum coelo, perpetuo orbium circumvolutionibus, Dei jussu insolenter accidunt. Varietatem, non vetusta solum, sed &recentia observarunt tempora, DEVS, &puriores quaedam effingunt Angeli, format &impius nonnulla. Casparus Peucerus in Theratoscopia. Anno 1532 non procul ab Oeniponte mirae visae sunt imagines. Camelus erat primus, flamma circundatus in orbem: altera lupus flammam evomens &flammeo orbe septus. Sequebatur hunc Leo, cui vir cataphractus, in montium stans aditu, blande contrectabat jubam, blandiri hic vicissim videbatur. Iohannis Ducis Saxoniae, &Electoris mortem, hae praecessere picturae. Arbor primò erat marcida &eversa; Expeditus hinc eques, truncatam ramis gestans arborem; tum magna &atra crux in densa nube. Tandem ex ea fulmen visum est excuti horribile, ingenti cum sonitu. Anno 1534, tertia die Iulii, in oppido Schleswich, à meridie coelo sereno, conspecti in aëre Leones, ex locis diversis ad conflictum concurrentes. Cataphractus his assistebat hastam quatiens. Iacuit non procul ab equite humanum caput sine trunco, imperatorio ornatum diademate.