Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 133
Unproofread scanNot analysed yet
DE CAMPHORA. CCribunt Mauri Camphoram lachrymam esse arboris, adeò patulis diffusam ramis, ut tanOtum locum reddere possit opacum, quantus homines capere queat centum. Addunt, signum esse album, ferulaceum, &Camphoram in fungosa continere medulla. Incertum id, certius ex bituminis quodam genere fieri, hoc modo. Indicum bitumen quod ex nativa efflorescit Camphora, subjectis carbonibus in vase coquitur partes tenuissimae in candidum colorem versae in operculum feruntur; quod ipsis collectis eam quam videmus, dat figuram. Nativam in India dari affirmant mercatores. Adeò amica est ignibus, ut si eos semel conceperit donec consumatur, ardeat. Flamma quam emittit lucida &odorata est. In aërem sublata &suspensa sensim evanescit, tenuissimae partes in causa. Hinc medicamentarii in vase milium aut lini semen includunt, eamque sic obruunt. Plater. de I. f. pag. 165. Odor illius repugnat Veneri, pota, imo attacta genituram extinguit. Quia verò fertur ad caput, si rapuerit secum frigidos humores &gignere potest somnum, &homines antequam senescant canos reddere. Si cyathus aquae, in qua tantum Camphorae conflagrarit quantum nucem avellanam aequet, exhibeatur cardiacis &hystericis, statim liberantur. Heurn. I. 2 Medic. Frigidam esse putant Neoterici, adjecta ambra mitescere, &ne obsit ariditas, affundi oleum violarum. Experimento didici, inquit Garzias ab Horto, in oculorum inflammationibus nivis frigiditatem retulisse. Mindererus lib. de peste verò scribit, se, cum portiunculam unam ejus, aegros invisurus, deglutiisset, nonnisi praetenuem quandam flammam intrinsecus deprehendisse. CAPVT urceo der Raceano. Rborum succum quidam existimant; Malè. Nullibi stant à mari stillantes resinis arbores, quae decidant in mare, ut ex iis fiat succinum. Certius est, pinguem terrae esse succum. Maxima pars invenitur in Borussia, sed &in Curlandia parte Livoniae, non tamen tam copiosum. Capitur reticulis tanquam pisces. Cum Favonius aut Corus vehementius mare commovet, omnes ad littus convolant, reticula lino intexta in manibus. Agricol. in lib. de fossil.