Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 134
Unproofread scanNot analysed yet
Ventis sedatis, sed mari aestibus fervente, ad fluctus recessum, ex fundo succinum hauriunt, similemque pulegii herbam, quae in eodem crevit. Captum fertur ad praefectos, succini ponderi aequale salis substituitur pondus. Singulis mensibus aureorum Rhenens. decem millibus vendi dicitur. Apud Schetlandiae Buchaniam equo major quondam appulit massa. Rustici ignari thuris locum ut impleret fecerunt. Hector Boetius in histor. Scotiae. Effigies ex eo fiunt pretiosissimae. Romani in tantis deliciis habebant, ut homines quamvis parva effigies, vivorum hominum pretia superaret. Plin. Histor. Natur. Affrictum trahit paleas, nisi oleo aut aqua imbuta fuerit, in spiritu sicco quidam quaerunt causam: at lactucam viridem traxisse vidit Scalig. Exerc. 104. s. 12. Quidam in transelementari facultate: ex accidenti id esse nonnulli judicant. Fernel. l. 3 Med. cap. 4. Spiritus enim habet penetrantes &acres, simulque glutinosos &pingues. Attenuati affrictu incalescunt, &facile res leves pervadunt, prorumpentes. Libav. in lib. singular. Frigidis cum occurrunt, coagulantur, coagulati versus originem retrocedum. Calor enim à contrario rejicitur hoste. Si ex paleis &ferro tenuem miscueris pollinem, trahet succinum paleas, ferrum Heraclius. In littore ad Pucecam cinereum est quondam effossum, quod postquam fuit attritum ferro, folia quae humi jacebant, duorum pedum ab iis remotum spacio, in sublime sublata ad se traxit. Odor candidi est praestantissimus. Cum ramentis ejus pestis causa. conclavia sufficiuntur, ad tertium diem odore suo permanet. Quodvis tenue igni accensum eflamma evolat.