Latin
CAPVT XII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 136-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XII. DE CORALLIO. IOrallium aliàs Lithodendron. Oritur ex succo lapidescente. Est verò frutex sub aqua marina viridis &mollis, baccas habens similes cornis nativis specie &magnitudine, item molles sed candidas. Resectus statim induratur, Omni Omne priusquam praecidatur, viride esse videtur: interdum etiam unius corallii stirpes ramique, partim sunt rubri, partim candidi, partim nigri. Maxima in mari Mediterraneo colligitur quantitate, &Massilienses quotannis adeunt piscatum, retibusque ex imis Oceani visceribus extrahunt. Dispens. Chymic. l. 2, cap. 49. Linschottus part. 3 Orient. Ind. cap. 1, ad caput Bonae spei scopulos esse ait, in his corallium acutissimum, omnifarii coloris, Indi gestant, quia aruspices amoliri arbitrantur pericula. A fascinationibus infantes tueri vulgus sibi persuasit.