Latin
CAPVT XII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 137
Unproofread scanNot analysed yet
Superstitiosum hoc, illud certum, quia gelidissimum est fitim sedare. Mercurial. I. 3, de curand. affect. Collo admotum turbulenta somnia propulsat, &nocturnos puerorum terrores compescit. Pausa de prorog. vita c. 4. Si à viro gestetur rubescit exuberantius: in pallorem muliebri devenit consuetudine. Lemn. I. 2, de Occult. cap. 22. Fuliginosi in foemina spiritus in causa, languidus in corallio calor, vaporosa ac mitis caloris innati in viro substantia. Inde &sinapis semen corallium si obruat, rubicundum efficit. Sunt verò &aliae stirpes, quibus succus lapidescens concedit in mari primordia. In extero circa Herculis columnas &hymum &frutices lauri specie: in Indo junci &calami in rubro fungi; quae omnia ejecta in lapides mutari, partim Theophrastus testis, partim Plinius. Huc pertinent Syringites, qui stipulae internodio similis, perpetua fistula cavatur. CAPVT XIII. DE SVLPHVRE ET STVAIO. Ffoditur in Islandia ad Heclam montem, &quidem πυρον. Luteum est quod in planitie sulphurosa, à Campanis Virgineum dictum, quod eo mulieres faciem pingant. Ita amicum igni est ut fragmenta circa ligna posita eum ad se alliciant. Graeci &Romani ejus suffimentis religionem expiabant aedium. Igni impositum morbos Comitiales deprehendit nidore. Lusit &Anaxilaus eo, candenti calice, prunaque subdita circumferens, exardescentis repercussu pallorem dirum velut defunctorum, offundente convivis. Plin. lib. 35, cap. 15.