Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 142
Unproofread scanNot analysed yet
Trahit autem Magnetem certa linea Magnes, quia ei spiritus cognatus inest, &Natura appetit ferturque ad simile quantum potest. Ferrum non minus certum trahere. Cedit ferri duritia &patitur mores, domitrixque illa omnium materia, ad inane nescio quid currit, atque ut propius venit aßistit, teneturque &complexu haeret. Plin. lib. 36. c. 26. Inventa virtus, clavis crepidarum &baculi cuspide haerentibus, cum armenta pasceret inventor. Caeterum neque illud omni ex parte trahit excellenter; amussis recta videtur linea. Itaque qua virtus non porrigitur, convertuntur apices, &dum alter sese inclinat ad ferrum, accidit alterum averti &ferrum quasi respuere. Par ratio in diversis Magnetibus. In Sardiniae Mediterraneis ad radices montium, qua parte Orientem vergunt, narrant Magnetem esse, qui trahat ferrum: in opposita qui abigat. Theamedes inde dictus. Plin. l. 2. Montes quorsum adimus? in unaquaque id videre licebit, si Libavio credimus, officina. Syntagm. Artis Chym. Tract. 1. l. 1, cap. 19. Oppositis partibus in uno eodemque lapide contrariae; habetque sympathiae, &antipathiae exemplum in scipso, sicut viperae, scorpiones, aliaque venenata, in seipsis &amicos suos &hostes habent. Tractionis aliquot apponam exempla. Severus Milevitanus vidit, cum Bathanarius quondam Comes Africae argentum inter lapidem &ferrum subter posuisset, ita ferrum desuper motum fuisse, atque argento medio nihilque patiente, concitatissimo recursu, infra lapidem ab homine supra ferrum à lapide raptum fuisse. August. de Civit. Dei, lib. 21, cap. In Alexandria Aegypti laquearibus templi Serapis magnus infixus, statuam mediam in cujus capite ferrum erat inclusum sic tenebat, ut media nec solum, nec culmen attingeret. Euseb. in Histor. Eccles. Speculum rotundum vidi, inquit Agricola, latum palmos tres, altum duos, in cujus concava parte superne conclusus erat Magnes. Agricola de subterran. Is globum ferreum ad imum speculi collocatum, ad se traxit, ut ne densum quidem speculi corpus frangere &impedire potuerit ejus vires: globulus ferreus qui decidere solet, in sublime ferebatur. Sed accedamus ad causam, &unde haec in Magnete vis inquiramus. Varii variè " capita, tot ferè sensus. Libavius l. I. de bitum, cap. 12.