Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 143
Unproofread scanNot analysed yet
Bituminosam in magnete naturam statuit, ad singularitatem cum ferro redactam, similitudine conspirationis misturaeque qua eadem principia in ferro coaluerunt. Est, addit, ferreus spiritus bituminosusque communis utrique, sed non effluit continenter, tamque valide è ferro, sicut è magnete, propter diversam coagulationem seu commistionem. Alii occultae istud tribuunt formae: alii mutuum rerum naturalium adferunt consensum. Sunt in Macrocosmo, inquit Langius l. 2, Epist. 51 sub concavo orbis Lunae pleraque quae tacito virium consensu divinitus conspirant. Certe magnes ferri quaedam vena est, &ex eo ferrum generari: Sennert. l. 5 Epitom. cap. 4, potest. Caeterum amittit vim trahendi magnes igne si agitaveris. Flagrans enim sulphureus provolat spiritus, ut Libav. l. 2 sing. putat. Vidimus, ait Porta Mag. natur. I. 7, cap. 7, non sine magna animi nostri voluptate, Magnetem accensis carbonibus tumulatum, coeruleam flammam sulphuream &ferream eructare, qua dißipata simul cum abeuntis animae qualitate, trahendi beneficium amisisse. Cedit &aëris injuriis &ipsa animam educit vetustas. Prohibetur exitus unguinibus allitis, &porri tenacibus succis, addunt &oleum lateritium, Lemn. I. 4, cap. 10, de occultis: sed confessum negat Cardanus l. 7, de subtil. Nec ferrum rubiginosum apprehendit, multo minus rubiginem. &calig. Ex. 112. Alias si scobs ferri pulvere defossa fuerit, aut ferrum ex altera parte tabulae, nihil ut dictum, impeditur Spiritus.