Latin
CAPVT V
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 16
Unproofread scanNot analysed yet
Major enim terrâ centies sexagies septies ab eademque dum in apogaeo est, decies centies mille, duodecies mille octingentis sexaginta octo distat milliaribus. Keckerm. in Astronom. Vnus est &ubi pluribus in tanta magnitudine locus? Plures tamen etiam. Vnus de quo agimus, typi caeteri &pulchrae hujus effigies, parelia vocant Physici; praesagium eis semper adjunctum, observatione compertum frequenti. Anno 1514 visi tres, singulis cruentus inerat gladius. Insecuta reformatio. Totidem Tiguri anno 1528 incredibilis excepit fames. Anno 1532 Venetiis cum duabus Iridibus soli oppositis, quarum prima cito desiit, per bihorium constitisse visa est altera. Cardan. I. 14. de variet. terum, cap. 70. Soles ipsi pellucidi, major ad Austrum, Boream minor spectabat, augescens. Anno 1314 ante bellum Ludovici Bavari, &Friderici Austriaci visa parelia, Electorum dissidia, &partium studia significavere. Peucer. in Meteorol. Ante has turbas ipsi vidimus; subsecutus ferali crine Cometes. Imperii Neronis quia eadem initia, futurorum facilè cognosci poterat praesagium. Artic. II. De Solis luce, &Ecclipsi. Vcem Soli Thalmudici septuplo majorem in creatione inditam judicant, postea amissam. Intentissimam nos videmus &omnibus ferè imperantem. Radius enim Solis illustrat, &vivificat omnia. Ejus vi loca australia depressiora fieri asserit Cardanus, an verè unusquisque judicet. Quamvis autem Rhodi, aut Syracusis nulla unquam dies est, quae Solem non ostendat aliqua sui parte: Plin. I. 2. cap. 62: Certum tamen Solis multoties intercipi lucem. Excaecato Constantino per septendecim non splenduit dies. Plinii tempore per duodecim quaesitus est. Tempore Leonis IV. adeo nunquam visus, ut mari navigantes aberrarint. Majol. colloq. 1. Sed haec tantum obnubilatio. Majus quid Ecclipsis, quando radii solares propter Lunam interpositam à nobis avertuntur. Ignota haec barbaris; hinc Ecclipseos Lunae praedictione, favorem Indorum sibi conciliavit Columbus. Platonis tempore capitale erat asserere, Lunam Solis aspectum hominibus eripere: Alexander Aphrodis. probl. 46. Plerique à daemonibus affici putavere, ac propterea facibus ardentibus auxilio ibant. Archelaus adeò fuit ignarus, ut quo die Solis defectio fuit, regiam clauderet, &filium quod in luctu, ac rebus adversis moris) tonderet. Senec. I. 5. de benef.